monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, IV.Quomodo in conflictu Alexander Constantinopoleos episcopus fecit philosophum obmutescere paganorum. <<<     >>> VI.Relatio Eustathii Antiochiae episcopi de Nicaeno concilio.

Cassiodorus, 2, CAPUT V.De prima sessione episcoporum in Nicaeno palatio, et de abdicatione Arii.

1 Interea sacerdotes saepe convenientes, Arium ad medium deducebant, subtilemque examinationem de eius propositionibus agitabant. Petulanter autem in quamlibet partem metuebant proferre sententiam. Haec itaque sacra et venerabilis turba a permixtione adversariorum non videbatur aliena. Erant enim inter eos quidam, pauci quidem, sed callidi, et brevia imitantes, celantesque calliditatem, et Arii blasphemiam non defendentes aperte.
2 Convenientibus igitur universis, maximam domum praeparavit in regalibus imperator, sedes et subsellia in ea poni praecipiens quae sufficerent ordini sacerdotum: ita decentem praeparans eis honorem, invitavit ingredi, et de praesentibus habere consilium [ed. Niv. et Frob., concilium]. Intravit autem et ipse princeps ultimus cum paucis, laude dignam sui magnitudinem habens, et mirabilem speciem, mirabilioremque gerens dignitatem pudoris in fronte.
3 Minore vero sede quam aliis, posita, in medio eorum sedit: primo tamen petens hoc sibi episcoporum iussione concedi. Tum cum eo resedit sanctissimus ille chorus. Primus itaque magnus Eustathius Antiochenae sortitus Ecclesiae praesulatum; nam Philogonius, cuius dudum meminimus, ad meliorem iam transierat vitam; et hunc mirabilem virum, etiam nolentem, ad regimen eius Ecclesiae decreto communi pontifices ac sacerdotes et omnis populus Christianus venire compulerat.
4 Is ergo praeconiorum floribus caput principis exornavit, et studio eius, quod habebat circa sacra, benedictiones exhibuit. Post hunc autem Eusebius cognomine Pamphili. Quibus iam residentibus, famosissimus imperator protulit de unanimitate concordiaque sermones, tyrannorum crudelitatem eis rememorans, et honorabilem pacem, quae sub eo collata est divinitus; simul et quia pessimum et valde crudele videretur, ut destructis hostibus, nulloque praesumente resistere, sacerdotes alterutros iacularentur atque confunderent, et impiis atque sine Deo personis delectationem risumque praeberent: cum utique de divinis tractarent rebus, et sancti Spiritus doctrinam in scriptis haberent.
5 Evangelici enim libri sunt, inquit, et apostolici, antiquorumque prophetarum sanctiones, quae nos erudiunt quid de sacra lege sapiamus. Expellentes igitur hostile certamen ex verbis divinitus inspiratis, solutionem quaestionum mente percipiamus. Haec et his similia, tanquam filius amator patris, sacerdotibus veluti patribus offerebat, apostolicorum dogmatum studens profligare discordiam [ed., Niv. et Frob., conciliare concordiam]. Concilii vero plurima pars his quae dicebantur obediebat; et inter alterutros unanimitatem et dogmatum salubritatem libenter amplectebantur.
6 Pauci vero quidam, quorum iam meminimus, et super illos Minophantus Ephesius, et Scythopolites Patrophilus, Theogonius Nicaenus episcopus, et Narcissus Neroniadis, quae est secundae Ciliciae, quam nunc Irenopolim vocant, et cum his Theonas Marmaricenus, et Ptolemaidis Aegypti Secundus apostolicis resistentes dogmatibus, Arium defendebant: dictantes enim fidei petitionem, coetui communi dederunt.
7 Quae cum lecta fuisset ab universis, repente disrupta est, et adultera fraudulentaque pronuntiata. Turba siquidem et tumultu contra eos ab omnibus habito, cunctisque proditionem ab eis factam accusantibus pietatis, formidantes surrexerunt, et primi Arium abdicaverunt, excepto Secundo et Theona. Cum ergo fuisset impius ille destructus, concorditer universi fidem gloriamque dictantes, quae hactenus in Ecclesiis permanet, et subscriptionibus roborantes, solvere concilium. Dolose tamen et non salubriter praedicti viri in fidei termino consenserunt; ut testantur tam quae postea ab eis machinata sunt contra pietatis propugnatores, quam quae ab ipsis conscripta noscuntur. [THEODORETUS, lib. I, cap. 7, p. 24.]
Cassiodorus HOME

bav823.71 bav824.55 bnf1603.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik